- OPTARE
- OPTAREDonato unum e duobus eligere: apud IC. l. 3. simpliciter, eligere.In Ecclesia Upsaliensi, apud Suecos, Optari Canonicus dicebatur; in qua, vacante Canoniâ, per decessum alicuius, licebat alteri Canonico, omissâ suâ, in pinguiorem vacantem succedere. Neque tamen omnes optari poterant Canoniae: quae enim poterant optari, liberae; quae minus, ligatae dictae reperiuntur, Ioh. Schefferus ad Chron. Archiepiscoporum Upsaliensium p. 215. Ita Feudum optare dixit Ericus Upsaliensis Histor. Sueciae l. 5. p. 189. Feudi vero possessio tam diu duravit in manibus et potestate cuiuslibet sic ementis, donec veniret alius qui idem feudum vellet optare. Edictum Chlotarii II. Regis in Concilio Paris. A. C. 615. c. 3. Ut nullus vivente Episcopô adoptare locum eius praesumat et apud Car. du Fresne Glossar. Ab opto dicti Optiones apud Latinos, milites electi, honesti gradus, quasi adoptati in cohortes, ut ex Varrone docet Nonius. Unde famosi Optiones, apud Orderic. Vitalem l. 8. p. 687. et l. 9. p. 720. Adde l. 11. p. 817. l. 12. p. 870. et l. 13. p. 922. Sed de hac voce vide infra, in voce Optio: de verbi vero notione generali, infra ubi de Votis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.